monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLII <<<     >>> in Psalmum CXLIV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIII

1 David ad Goliam.
2 Cum historia praesentis tituli primis prophetae temporibus, id est ante regnum eius fuerit peracta: tamen pro magnitudine sacramenti sui, locis emeritis vocatur ad medium; ut totum in psalmis mystice et dictum et positum esse cognosceres, quod expressius in conclusione dicemus. Illud tamen meminisse nos convenit, bellum istud Davidicum, ad designandum certamen Domini Christi fuisse praemissum; ut sicut iste Goliam saxei teli dimicatione prostravit, ita per petram, qui est Dominus Christus, fortitudo diabolica vinceretur. Unde et in hoc psalmo similitudines istae servatae sunt. Non enim hic sola victoria illa describitur quae Regum volumine continetur [I Reg. XVII], aut pro ipsa tantum gratiae referuntur; sed multa sunt quae certamini conveniunt Domini Christi; quod suis locis congruenter exponemus. Quapropter sciamus hunc psalmum quartum esse eorum qui per actus David significant Domini futura mysteria; ut evangelici calculi honore sacrati, per totum mundum reverendi atque mirabiles redderentur.
3 Divisio psalmi.
4 Post interfectionem Goliae quam mystica diximus operatione completam, in prima parte propheta Domino gratias agit, peracti belli discrimine se fuisse liberatum: deprecans ut cito Domini declaretur adventus, per quem diabolus victus est, et quasi spiritualis belli quod Golias figuraliter gessit, est secuta perfectio: tunc enim fideles sunt a magno discrimine liberati. Secunda in Novo et Veteri Testamento propheta Domini se psallere compromittit, liberatus a pessimis inimicis, qui beatitudinem suam in saeculi istius felicitate posuerunt; beatos autem illos tantum definiens quorum est Dominus Deus eorum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Victor hostis saevissimi, et superator immanium vitiorum, post triumphum patratum, quando maxime insolens peccat humanitas, nulla se propriae praesumptionis elatione iactavit; sed Domini virtutibus totum applicans, laudes eius devota exsultatione concelebrat. Nam quae sit causa benedictionis adiecit: Qui docet manus meas ad praelium. Docuit manus eius ad praelium, quando sic opportune omnia fecit, ut desideratae victoriae consequeretur effectus. Non enim exercitio armorum aut aliqua praelusione constat imbutum; sed hosti suo subito apparuit egregius, qui etiam in domo patris sui pridem videbatur esse despectus. Sequitur, et digitos meos ad bellum. Sicut superius manus operationem, ita et hic digitos salutaria consilia possumus fortassis advertere, quae de corde nostro velut quidam radii prosiliunt, dum aliqua subtilitate causas necessarias obtinere contendunt. Est enim istud nomen multarum significationum, sed pro locorum diversitate accipiendum esse cognoscitur, ut est illud Isaiae: Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isaiae XL, 12); quod ad sanctam Trinitatem nonnulli aestimant esse referendum. Et in Exodo: Hic digitus Dei est [Exod. VIII, 19]; quem Spiritum sanctum Patres intelligere voluerunt. Item ibi: Accepit autem Moyses duas tabulas scriptas digito Dei [Ibid., XXXI, 18]; et caetera quae in hunc modum reperies esse variata. Sive idem significat, digitos meos ad bellum, quod, manus meas ad praelium. Quae figura dicitur epimone. Latine repetitio crebra sententiae. Quod et nos quoque bene dicimus, cum hostis antiquus crucis signo destruitur, et petrae soliditate quassatur.
7 (Vers. 2.) Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi: subiiciens populos sub me. Nomina ista de beneficiis collatis sine dubitatione venerunt; ut quia multiplices causas in uno psalmo retexere prolixum fuit, brevitatis compendio proderentur. Quae figura dicitur hypozeuxis, quando diversa verba causis singulis apta redduntur. Misericordiam quippe cum ipso fecit Dominus, quando eum de fratribus suis ultimum per Samuelem prophetam ad regale culmen elegit. Refugium, quando contra tam immanissimum hostem consilium dedit, ut eum petra deiiceret cum quo non poterat armorum pondere dimicare. Susceptor fuit, quando eum fecit a Saule in generum suscipi, ut suo Domino iungeretur, qui prius fuerat servientium conditione subiectus. Liberator fuit, dum eum a periculo regiae indignationis eripuit. Protector, quando in spelunca latens in Saulem regem ius ultionis accepit. Unde singulis nominibus decenter expressum est, quod ei fuerat Domini largitate concessum. Et vide quid sequitur: et in ipso sperabo. Post tanta beneficia vir sanctus scivit a tali spe non esse cessandum; sed quanto plus ab eo acceperat, tanto magis amplius expetebat. Addidit, subiiciens populos sub me. Sive hoc de futuro dicit, quia populis imperaturus erat; sive magis populos sibi memorat esse subdendos, quos in spiritu videbat semini suo, id est, Christo Domino subiugandos, sicut in secundo psalmo ait: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II, 8].
8 (Vers. 3.) Domine, quid est homo? quod innotuisti ei, aut filius hominis? quoniam reputas eum. Audiamus regem plus suis motibus imperantem; ut post tot insignia virtutum tanta gratia Domini protectus, non solum se fateatur exiguum, sed etiam humanum genus divinis beneficiis per se demonstret indignum. Annulat enim cum dicit: Quid est homo? quasi pulvis qui vento flante transfertur: quasi limus in terram liquidam resolutus, qui habere non potest firmitatem. Quapropter quid est homo? sub interrogatione et despectu pronuntiandum est. Huic infertur laudativa responsio, quod innotuisti ei. Quale est enim, ut ille coeli terraeque fabricator per assumpti corporis veritatem, usque ad hominum dignatus fuerit venire notitiam, et rectis fide innotuerit inaestimabile deitatis arcanum? Quae figura dicitur erotesis, id est opposita a contrario interrogatio. Simili modo interrogandum est: aut filius hominis? Idem respondeatur, quoniam reputas eum; utique in ovibus tuis, in numero praedestinatorum, in illa Ierusalem beata ubi semper iusti de Domini contemplatione gaudebunt.
9 (Vers. 4.) Homo vanitati similis factus est; dies eius sicut umbra praetereunt. Exponit definitive quod superius breviter dixit: Quid est homo? id est] vanitati similis factus, non plasmatus. Adam enim quando creatus est, verax, simplex, purus, immortalis fuit; sed postquam femina suggerente peccavit, factus est vanitati similis, quoniam et mutabilis et mortalis effectus est. Vanum enim illud dicimus, quod de sua substantia cadens, in auras tenues evanescit, ut fumus, ut umbra. Cuius rei ipse comparationem dedit, dicens: Dies eius sicut umbra praetereunt. Merito quando umbra videtur, videtur quidem, sed firmitatem non habet permanendi; nam discedente corpore per quod fit, ipsa quoque evanescit ac disperit. Talis ergo est post peccatum Adae hominum vita, nisi beneficio Domini fuerit confessione reparata.
10 (Vers. 5.) Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. Erupit in apertam prophetiam de Domino Christo: illam sententiam paulo latius aperiens, quam superius breviter dixit, id est quod innotuisti ei. Tunc utique aspectu innotuit homini, quando in humilitate sanctae incarnationis apparuit: quia cum in forma Dei maneret, essetque Deo Patri coaeternus atque aequalis, exinanivit seipsum, formam servi accipiens [Philip. II, 7]. Unde merito dicitur: Inclina coelos, et descende: quoniam ista fieri nisi inclinata divina potestate non poterant. Inclinatio enim coelorum fuit, quando ad hominem liberandum honor supernorum virtusque descendit. Montes hic superbos homines debemus accipere, et diabolica iniquitate praetumidos, quos Dominus tetigit, quando eis compunctionem piae conversionis attribuit. Fumigaverunt autem, dum [ed., quando] crebris suspiriis continuisque gemitibus sua peccata ploraverunt. Crassus enim fumus ore vomitur, cum se in planctum vitalem mortalis corporis compago commoverit.
11 (Vers. 6.) Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Ecce iam Christi dicitur bellum, et quemadmodum diabolica turba fuerit superata narratur. Sed quamvis coruscationibus et sagittis dicat esse pugnatum, petra tamen hoc fecit, qui est Dominus Christus. Venit a contrario in frontem diaboli, quoniam semper mandatis eius adversus est. Confracta est frons illa durissima, inverecunda, importuna, quae ante adventum Domini veritati resistebat invicta. Hoc revera Christi dicendum est bellum, quia illud David figurativum fuit praelium, imaginem portans istius veritatis impletae. Dicit enim: Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos. Quod argumentum dicitur a coniugatis. Coruscavit enim coruscationes suas, quando tenebrosis peccatoribus prophetarum praedicationibus lumen suae veritatis infudit. Dissipavit autem dispersit significat; ut qui ante fuerant idolorum culturis dediti, subinde ad Ecclesiae catholicae septa confugerent. Sequitur, emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittas apostolos significat, qui veritate praedicationum tanquam iacula pennata hominum pectora transfoderunt, sanitatem mentium sacris vulneribus operantes. Eos autem, ad montes referendum est, quos in versu superiori memoravit.
12 (Vers. 7.) Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum. Hic ad Patrem verba convertit. Manum dicit Dominum Salvatorem; ipse enim manus est Patris, per quem facta constant universa: quem venire deprecatur, ut liberari [mss. G., A., liberare] possit genus humanum. De alto, de potestatis excelso, ubi cum Patre regnat parilitate virtutis et unitate substantiae. Petit ergo se de multitudine aquarum propheta liberari, id est a populis undosis, et velut procella saevissima concitatis. Aquas enim populos significare notissimum est, sicut Isaias dicit: Propter hoc ecce Dominus inducet super vos aquam fluvii validam et multam, regem Assyriorum [Isai. VIII, 7]. Sed a quo populo se petiverit liberari subiecit dicens, de manu filiorum alienorum, id est de potestate eorum qui fidelibus parcere nesciunt, quoniam adverso patre nascuntur. Sed quamvis hoc historice de allophylis dicere videatur, tamen melius intelligitur de his qui diabolo patre generantur; de quibus in Evangelio dictum est: Vos a patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44]. Ipsi sunt enim filii alieni, qui ab Ecclesia matre catholicorum habentur extranei.
13 (Vers. 8.) Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. De ipsis adhuc populis dicit a quibus se petiit debere liberari, ut quanto illi sunt crudeles et pessimi, tanto iste celerius audiatur. Os eorum vana loquitur, quoniam a divinis regulis discrepare praesumunt. Vanum est enim omne quod veritati contrarium est. Et quamvis dextera frequentissime ponatur in bonis, impiorum tamen sic iniquam dicit, ut potius sinistra esse videatur. Nam cum mundanas res praecipuas atque appetibiles putant, prospera aestimant quaecunque virtuti contraria sunt.
14 (Vers. 9.) Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi. Venit ad ordinem secundum, in quo se post liberationem spiritualium nequitiarum et immanium populorum, per novum canticum propheta gratias agere Domino pollicetur: ubi est novi hominis institutio et legis veteris plenitudo. Novum vero canticum est de quo in alio psalmo dictum est: Cantate Domino canticum novum [Psal. XCVII, 1]. Et ut ipsam ostenderet novitatem, subiecit, cantate Domino, omnis terra. Novum enim merito dicitur, quia dum non sit a Iudaeis receptus, quibus promissus fuerat ut veniret, transivit ad gentes. Novum est etiam, quod nos corpore et sanguine suo saginare dignatur. Novum quod per aquam regenerationis absolvit, et his similia, quae per adventum Domini nova institutione patuerunt. Sequitur, in psalterio decem chordarum psallam tibi. Psalterium decem chordarum est Decalogus, qui datus est tribubus Hebraeorum. Et ut ambo Testamenta unum habere manifestaret auctorem, in utrisque se Christo Domino psallere compromisit.
15 (Vers. 10.) Qui das salutem regibus, qui liberas [mss. A., B., F., redemisti] David servum tuum de gladio maligno. Reges, homines iustos significat et veraces, qui regunt, ut diximus, adiutorio Domini corpora sua. Istis ergo regibus Dominus dat salutem, cum eos a vitiis carnalibus liberos facit; de quibus in Sapientia dicitur: Dat regnum regibus [Sap. IX, 7]. Liberas David, ad pugnam respicit Goliae; ut qui liberatus fuerat corporaliter, spiritualiter victor esset immanium quoque vitiorum. De gladio maligno, diaboli significat potestatem. Quia et Domini gladius legitur; sed illum benignum esse non dubium est, sicut dicit in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium [Matth. X, 34]. Quapropter malignus est gladius diaboli, quia dividit a bonis; benignus est autem gladius Domini, quoniam separat a malis.
16 (Vers. 11.) Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. Hunc versum et in prima parte iam dixit; quem ideo repetit, ut detestabiliores iniquos homines reddat ipsa geminatio.
17 (Vers. 12.) Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae a iuventute sua. Primis versibus de malis disputans impiorum, eos detestabiles reddit: nunc etiam bona ipsorum quae videntur, accusat; ut ubique dedecus habeant, cum et ipsa gloria ipsorum abominata respuitur. Filios eorum dicit, qui pravi dogmatis praedicatione generantur. Isti novellis plantationibus exaequantur, quia nulla a Patribus tradita praedicatione viguerunt, sed exquisitis novellis erroribus pullularunt, male stabiliti pessima radice defiguntur. Non enim de prophetis, non de apostolis, non de aliqua divina auctoritate firmati sunt; sed voluntaria perversitate novitatis, a sanctae Ecclesiae unitate discreti sunt. Et intuendum est quod in centesimo vicesimo septimo psalmo dederit fidelibus hanc similitudinem; sed ibi filios sanctorum circa mensam dicit Domini constitutos, hic vero quia communicationem non habent rectam, altare eis sacratissimum submovetur.
18 (Vers. 13.) Filiae eorum composilae: circumornatae ut similitudo templi. Consideremus quam subtiliter et frequenter a catholicis segregavit haereticos. In prima comparatione altare eis abstulit, nunc in secunda filias introducit, quas in memorato psalmo catholicae non dedit Ecclesiae. Primum quod sexus iste frequenter variis ac fluxis cogitationibus datur: quia constantiae non habet vires, cum frequenter in diversa vota traducitur. Deinde dicit eas non naturaliter pulchras, sed hominum voluntate compositas. Tertio cogitationes vel praedicationes eorum, quas feminis comparaverat, non dicit habere veram Ecclesiam, sed similitudinem templi. Similitudo quippe non habet veritatem, sed alicuius subsistentis rei portat imaginem.
19 (Vers. 14.) Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Promptuaria quae cellaria vulgus appellat, haereticorum corda significant, ubi diversarum rerum species epulaeque repositae sunt. Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diversas eructationes pessimae exaltationis [Leg. exhalationis] emittunt. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum nequitias transferuntur. Cum inde quoque fuerint (Domino iuvante) superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt, vagi, instabiles, quia radicem nequeunt habere veritatis. Sic merito asperis odoribus comparata sunt, quae simplicium corda fetido sermone decipiunt.
20 Vers. 15. Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis. Hoc magis ad litteram congruenter accipimus: quia propositum prophetae est tales ostendere, caduca tantum et temporalia possidere. Hi fetosum videntur habere peculium, dum ipsi fide steriles esse doceantur. Abundans quippe dictus est, ab unda quasi redundans. Ipsa quoque pecora, quae habere cernuntur, non dixit eos in ingressibus, sed in egressibus possidere, quia totum ab eis egreditur, quando ipsi quoque perituri esse monstrantur.
21 (Vers. 16.) Boves eorum crassi [ms. F. et ed., crassae]. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Hic affluens facultas ostenditur, quorum boves non assiduo labore macri, sed deliciosa otiositate pinguissimi sunt: sed ipsi veritate tenues atque ieiuni esse monstrantur. Sequitur, Non est ruina maceriae. Adhuc felicitas describitur impiorum, quae tamen in rebus transitoriis esse convincitur. Maceries est paries ex sola compositione saxorum, qui aut vineas claudit, aut hortorum culta communit. Quapropter eorum commemoratur tanta prosperitas, ut nec ipsa ruant, quae in aliquam utilitatem videntur erecta. Subiicitur, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Hoc quoque vult ad saeculi istius felicia pertinere; ut quando se patres familias cupiunt reficere per quietem, non sit transitus per domos eorum, aut clamor oriatur turbidus in plateis: ne somnus eorum importuna loquacitate rumpatur, sed silentium sit cum volunt quiescere, occursus cum se amicos salutare praecipiunt. Quae figura dicitur climax quando dictio gradatim ad superiora conscendit.
22 (Vers. 17.) Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius est Dominus Deus eius. Hic versus duas quidem, sed diversas probatur continere sententias. Una est eorum qui sibi videntur felices, altera vero beatorum. Ait enim: Beatum dixerunt populum cui haec sunt; scilicet superiora quae dicta sunt. Sic iudicant qui veritatis discipuli non fuerunt, mundi divitias praeferunt, et coelestia regna contemnunt: beatitudinem putantes, aut oves fetosas aspicere, aut boves crassissimos possidere. Audite, male persuasi; audite, dementes, in sinistra poni quae putatis esse magnifica. Sic enim de sapientia legitur: In dextera eius anni vitae; in sinistra eius divitiae et gloria [Prov. III, 16]. Audiamus nunc quid dicatur de turba fidelium: Beatus populus cuius est Dominus Deus eius. Post illam irrisionem quae de sceleratis facta est, venit ad penetralia sapientiae, hoc est ad vocem ipsam sanctissimae veritatis. Definit enim veraciter qui sit beatus populus; scilicet, cuius est Dominus Deus eius. Dicendo, cuius est Dominus, sanctos viros significat, et probabili se conversatione tractantes. Illorum enim Dominus non dicitur, qui eius nequaquam praedicationibus acquiescunt. Ipsi enim Dominum habent Christum, qui et eius servi specialiter nuncupantur. Addidit quoque, Deus eius, id est quibus propitius esse dignatur. Saepe enim sic legimus a fidelibus dictum: Deus meus, et Dominus meus [Ioan. XX, 28]. Nam si nos servi eius integre dicimur, ille Dominus noster veraciter nuncupatur. Sic paucis verbis beati populi definitio plenissima veritate completa est.
23 Conclusio psalmi.
24 Triumphalis quidem psalmus auditus est; sed videamus quo pertineat ista victoria quae specialiter ad similitudinem Ecclesiae constat esse perfecta. Nam licet per istum sanctum virum multa Dominus religionis suae sacramenta monstraverit, hoc tamen evidenter ad pugnas Ecclesiae declarandas, quas spiritualiter patitur, probatur effectum; ut pastorali petra superbus caderet, cum se virium suarum praesumptione iactaret. Quapropter exemplar istud totius fidei gravidum huiusmodi debemus accipere. Golias ad diabolum pertineat cum ministris, David ad universum respiciat populum Christianum, qui inimicum suum terribilem petrae noscitur soliditate superasse. Illud quoque magnopere contuendum est, quod post tot psalmorum longissimam seriem, hic mundanarum rerum quasi quidam terminus videtur appositus. Neque enim post hunc aliquid aut de Ecclesiae persecutionibus, aut de amaritudine saeculi, aut de passionibus martyrum, aut de tribulatione poenitentium, aut de lamentatione fidelium, aut de Antichristi abominanda elatione narratur; sed reliqui septem in magnum mysterium divinis praeconiis aptati, coelesti laetitia videntur esse plenissimi. Nunc ad laudes Domini repulsis nubibus peccatorum, serenis mentibus accedamus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLII <<<     >>> in Psalmum CXLIV
monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143